monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 414

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 414
Condicionalis syllogismus est, cuius propositio et plenum argumentum et plenum id de quo quaestio est continet ita, ut assumpto argumento iam certum inferri possit, de quo quaestio erat, ad hunc modum; ponamus quaestionem esse, utrum sit utilis rhetorica, et volentes utilem probare, argumentum ab huius definitione capiamus, quod est bene dicendi scientia. ex hoc argumento et illa quaestione condicionalis syllogismus ponitur sic: 'si rhetorica est bene dicendi scientia, utilis est'. assumimus argumentum ita: 'est autem rhetorica bene dicendi scientia'. haec duo qui concesserit, etiam invitus concedat necesse est utilem esse rhetoricam, quod erat dubium, antequam propositio et assumptio concederetur. nihil tamen in assumptione accessit extrinsecus, quod est proprium praedicativi syllogismi. hic primus modus a dialecticis appellatur, qui est ab antecedentibus, propterea quoniam argumentum, quemadmodum positum est, ita et assumptum, hoc tantummodo differens, quod cum condicione positum est et sine condicione assumptum.